lines 824-831
824 Lyc. Egone te emittam manu,
scelerum cumulatissume?
Strob. Abi, ere, scio quam rem geras.
 
827 lepide hercle animum tuom temptavi. iam ut eriperes apparabas:
quid faceres, si repperissem? Lyc. Non potes probasse nugas.
i, redde aurum. Strob. Reddam ego aurum? Lyc. Redde, inquam, ut
huic reddatur. Strob. Vnde?
 
830 Lyc. Quod modo fassu's esse in arca. S. Soleo hercle ego garrire nugas.
Lyc.
* * Strob. Ita loquor. Lyc. At scin quo modo?
* * Strob. Vel hercle enica,
numquam hinc feres a me * *
 

Previous section

Next section