lines 803-823
| 803 | haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur. nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio; nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit. |
|
| 808 | Strobilvs Di immortales,
quibus et quantis me donatis gaudiis. quadrilibrem aulam auro onustam habeo. quis me est ditior? quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii? |
|
| 811 | L. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire
visus sum. S. Hem, erumne ego aspicio meum? L. Videon ego hunc servom meum? S. Ipsus est. L. Haud alius est. S. Congrediar. L. Contollam gradum. |
|
| 814-815 | credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius
nutricem virginis. Strob. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [atque eloquar,] igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar. |
|
| 818 | repperi-- Lyc. Quid repperisti? Strob.
Non quod pueri clamitant in faba se repperisse. Lyc. Iamne autem, ut soles? deludis. S. Ere, mane, eloquar iam, ausculta. L. Age ergo loquere. S. Repperi hodie, ere, divitias nimias. L. Vbinam? S. Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam. |
|
| 822 | Lyc. Quod ego
facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit. ubi id est aurum? Strob. In arca apud me. nunc volo me emitti manu. |
![]() |