lines 777-802
| 777 | Evcl. Sat habeo.
age nunc loquere quid vis. Lyc. Si me novisti minus, genere quo sim gnatus: hic mihi est Megadorus avonculus, meus pater fuit Antimachus, ego vocor Lyconides, |
|
| 780 | mater est Eunomia. Evcl. Novi genus. nunc quid
vis? id volo noscere. Lyc. Filiam ex te tu habes. Evcl. Immo eccillam domi. Lyc. Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. Evcl. Omnem rem tenes. Lyc. Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi. |
|
| 784 | Evcl. Repudium
rebus paratis, exornatis nuptiis? ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser. |
|
| 787 | Lyc. Bono animo
es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae bene feliciterque vortat--ita di faxint, inquito. Evcl. Ita di faciant. Lyc. Et mihi ita di faciant. audi nunciam. |
|
| 790 | qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio, ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent. ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae, Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae. |
|
| 796 | Evcl. Ei mihi,
quod ego facinus ex te audio? Lyc. Cur eiulas, quem ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis? nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape; ea re repudium remisit avonculus causa mea. |
|
| 800 | i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. Evcl.
Perii oppido, ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant. ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.-- Lyc. Iam te sequor. |
![]() |