lines 727-751
| 727 | Lyconides Quinam
homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens? atque hic quidem Euclio est, ut opinor. oppido ego interii: palamst res, scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam edepol nescio. |
|
| 731 | Evcl. Quis homo
hic loquitur? Lyc. Ego sum miser. Evcl. Immo ego sum, et misere perditus, cui tanta mala maestitudoque optigit. Lyc. Animo bono es. |
|
| 733 | Evcl. Quo, obsecro,
pacto esse possum? L. Quia istuc facinus, quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor. Evcl. Quid ego ex te audio? Lyc. Id quod verumst. E. Quid ego commerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos? |
|
| 737 | Lyc. Deus impulsor
mihi fuit, is me ad illam inlexit. Evcl. Quo modo? Lyc. Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio; id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi. |
|
| 740 | Evcl. Cur id ausu's
facere, ut id quod non tuom esset tangeres? Lyc. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest. deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio. Evcl. At ego deos credo voluisse ut apud me te in nervo enicem. |
|
| 744 | Lyc. Ne istuc
dixis. Evcl. Quid tibi ergo meam me invito tactiost? Lyc. Quia vini vitio atque amoris feci. Evcl. Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens! |
|
| 747 | nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam, post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet. |
![]() |