lines 682-700
| 682 | Lyconides Dixi
tibi, mater, iuxta rem mecum tenes, super Euclionis filia. nunc te obsecro resecroque, mater, quod dudum obsecraveram: fac mentionem cum avonculo, mater mea. |
Masks and Costumes |
| 686 | Evnomia Scis tute
facta velle me quae tu velis, et istuc confido fratre me impetrassere; et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas, te eam compressisse vinulentum virginem. |
|
| 690 | Lyc. Egone ut
te advorsum mentiar, mater mea? Phaedrivm Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet. Iuno Lucina, tuam fidem! Lyc. Em, mater mea, tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit. |
|
| 694 | Evn. Ei hac intro
mecum, gnate mi, ad fratrem meum, ut istuc quod me oras impetratum ab eo auferam.-- |
|
| 696 | Lyc. I, iam sequor
te, mater. sed servom meum Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram hic opperiri. nunc ego mecum cogito: si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est. ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia.-- |
![]() |