lines 661-681
| 661 | Strob. Emortuom ego me mavelim leto malo quam non ego illi dem hodie insidias seni. nam hic iam non audebit aurum abstrudere: credo ecferet iam secum et mutabit locum. |
|
| 665 | attat, foris crepuit. senex eccum aurum ecfert foras. tantisper huc ego ad ianuam concessero. |
|
| 667 | Evclio Fide censebam
maxumam multo fidem esse, ea sublevit os mihi paenissume: ni subvenisset corvos, periissem miser. |
Fides |
| 670 | nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, qui indicium fecit, ut ego illi aliquid boni dicam; nam quod edit tam duim quam perduim. |
|
| 673 | nunc hoc ubi abstrudam cogito solum locum. Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus. ibi sumam locum. |
|
| 676 | certumst, Silvano potius credam quam Fide.-- Strob. Euge, euge, di me salvom et servatum volunt. iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in arborem indeque observabo, aurum ubi abstrudat senex. |
|
| 680 | quamquam hic manere me erus sese iusserat; certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.-- |
![]() |