lines 639-660
| 639 | Strob. Quid ego
ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine. non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. Evcl. Ostende huc manus. Strob. Em tibi, ostendi, eccas. Evcl. Video. age ostende etiam tertiam. |
|
| 642 | Strob. Laruae
hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem. facisne iniuriam mihi? Evcl. Fateor, quia non pendes, maximam. atque id quoque iam fiet, nisi fatere. Strob. Quid fatear tibi? |
|
| 645 | Evcl. Quid abstulisti
hinc? S. Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli nive adeo abstulisse vellem. Evcl. Agedum, excutedum pallium. Strob. Tuo arbitratu. E. Ne inter tunicas habeas. S. Tempta qua lubet. |
|
| 648 | Evcl. Vah, scelestus
quam benigne: ut ne abstulisse intellegam. novi sycophantias. age rusum ostende huc manum dexteram. S. Em. E. Nunc laevam ostende. S. Quin equidem ambas profero. |
|
| 651 | E. Iam scrutari
mitto. redde huc. S. Quid reddam? E. A, nugas agis, certe habes. S. Habeo ego? quid habeo? E. Non dico, audire expetis. id meum, quidquid habes, redde. Strob. Insanis: perscrutatus es tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes. |
|
| 655 | Evcl. Mane, mane.
quis illic est? quis hic intus alter erat tecum simul? perii hercle: ille nunc intus turbat, hunc si amitto hic abierit. postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet. |
|
| 658 | Strob. Iuppiter te dique perdant.
Evcl. Haud male egit gratias. ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam. fugin hinc ab oculis? abin an non? S. Abeo. E. Cave sis te videam.-- |
![]() |