lines 616-638
| 616 | Strob. Di immortales,
quod ego hunc hominem facinus audivi loqui: se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide. cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi. atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quam amat,. |
|
| 620 | ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam aurum, dum hic est occupatus. sed si repperero, o Fides, mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam. id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.-- |
|
| 624 | Evclio Non temere
est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu; semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua: continuo meum cor coepit artem facere ludicram *** |
|
| 628 | foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris. |
|
| 630 | ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis. Strobilvs Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex? quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas? |
|
| 633 | Evcl. Verberabilissime,
etiam rogitas, non fur, sed trifur? Strob. Quid tibi surrupui? Evcl. Redde huc sis. Strob. Quid tibi vis reddam? Evcl. Rogas? |
|
| 635 | Strob. Nil equidem
tibi abstuli. Evcl. At illud quod tibi abstuleras cedo. ecquid agis? Strob. Quid agam? E. Auferre non potes. St. Quid vis tibi? |
|
| 637 | Evcl. Pone. Strob.
Id quidem pol te datare credo consuetum, senex. Evcl. Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago. |
![]() |