lines 561-586
| 561 | etiam agnum misi. Evcl. Quo quidem agno sat
scio magis curionem nusquam esse ullam beluam. Meg. Volo ego ex te scire qui sit agnus curio. Evcl. Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet. |
|
| 565 | quin exta inspicere in sole ei vivo licet: ita is pellucet quasi lanterna Punica. Meg.Caedundum conduxi ego illum. Evcl. Tum tu idem optumumst loces efferendum; nam iam, credo, mortuost. |
|
| 569 | Meg. Potare ego
hodie, Euclio, tecum volo. Evcl. Non potem ego quidem hercle. Meg. At ego iussero cadum unum vini veteris a me adferrier. |
|
| 572 | Evcl. Nolo hercle,
nam mihi bibere decretum est aquam. Meg. Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe, tibi cui decretum est bibere aquam. Evcl. Scio quam rem agat: ut me deponat vino, eam adfectat viam, post hoc quod habeo ut commutet coloniam. |
|
| 577 | ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris. ego faxo et operam et vinum perdiderit simul. Meg. Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.-- |
|
| 580 | Evcl. Edepol,
ne tu, aula, multos inimicos habes atque istuc aurum quod tibi concreditum est. nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam, aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe. |
|
| 584 | Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi, ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo. ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.-- |
![]() |