lines 536-560
| 536 | Sed eccum affinem ante aedis. Quid agis, Euclio? | |
| 537 | Evcl. Nimium lubenter
edi sermonem tuom. Meg. An audivisti? Evcl. Vsque a principio omnia. Meg. Tamen meo quidem animo aliquanto facias rectius, si nitidior sis filiai nuptiis. |
|
| 541 | Evcl. Pro re nitorem
et gloriam pro copia qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient. neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi opinione melius res structa est domi. |
|
| 545 | Meg. Immo est
, et di faciant ut siet plus plusque istuc sospitent quod nunc habes. Evcl. Illud mihi verbum non placet 'quod nunc habes.' tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam. |
|
| 549 | Meg. Quid tu te
solus e senatu sevocas? Evcl. Pol ego ut te accusem merito meditabar. Meg. Quid est? |
|
| 551 | Evcl. Quid sit
me rogitas? qui mihi omnis angulos furum implevisti in aedibus misero mihi, qui mi intro misti in aedis quingentos coquos, cum senis manibus, genere Geryonaceo; |
|
| 555 | quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit, quem quondam Ioni Iuno custodem addidit, is numquam servet. praeterea tibicinam, quae mi interbibere sola, si vino scatat, Corinthiensem fontem Pirenam potest. |
|
| 560 | tum obsonium autem-- Meg. Pol vel legioni sat est. |
![]() |