lines 505-532

505 Meg. Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus
videas quam ruri, quando ad villam veneris.
sed hoc etiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
508 stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
caupones patagiarii, indusiarii,
flammarii, violarii, carinarii;
stant manulearii, stant murobatharii,
propolae linteones, calceolarii;
513 sedentarii sutores diabathrarii,
solearii astant, astant molocinarii;
[petunt fullones, sarcinatores petunt;]
strophiarii astant, astant semul sonarii.
517 iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt
treceni, cum stant thylacistae in atriis
textores limbularii, arcularii.
520 ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,
cum incedunt infectores corcotarii,
aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.
523 Evcl. Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat
memorare mores mulierum: nunc sic sinam.
Meg. Vbi nugivendis res soluta est omnibus,
ibi ad postremum cedit miles, aes petit.
527 itur, putatur ratio cum argentario;
miles inpransus astat, aes censet dari.
ubi disputata est ratio cum argentario,
etiam ipsus ultro debet argentario:
spes prorogatur militi in alium diem.
532 haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
incommoditates sumptusque intolerabiles.
nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
dotatae mactant et malo et damno viros.

Previous section

Next section