lines 475-504

475 Megadorvs Narravi amicis multis consilium meum
de condicione hac. Euclionis filiam
laudant. sapienter factum et consilio bono.
nam meo quidem animo si idem faciant ceteri
opulentiores, pauperiorum filias
480 ut indotatas ducant uxores domum,
et multo fiat civitas concordior,
et invidia nos minore utamur quam utimur,
et illae malam rem metuant quam metuont magis,
et nos minore sumptu simus quam sumus.
485 in maximam illuc populi partem est optimum;
in pauciores avidos altercatio est,
quorum animis avidis atque insatietatibus
neque lex neque sutor capere est qui possit modum
489 namque hoc qui dicat 'quo illae nubent divites
dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?'
quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.
492 hoc si ita fiat, mores meliores sibi
parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,
ego faxim muli, pretio qui superant equos,
sint viliores Gallicis cantheriis.
496 Evcl. Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
nimis lepide fecit verba ad parsimoniam.
498 Meg. Nulla igitur dicat 'equidem dotem ad te adtuli
maiorem multo quam tibi erat pecunia;
enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,
ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.'
503 Evcl. Vt matronarum hic facta pernovit probe.
moribus praefectum mulierum hunc factum velim.

Previous section

Next section