lines 449-474

449 Hoc quidem hercle, quoquo ibo, mecum erit, mecum feram,
neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.
ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,
etiam intro duce, si vis, vel gregem venalium,
coquite, facite, festinate nunciam quantum libet.
454 Cong. Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.
Evcl. Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio.
Cong. Heus, senex, pro vapulando hercle ego abs te mercedem petam.
coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.
458 Evcl. Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,
aut abi in malum cruciatum ab aedibus. Cong. Abi tu modo.--
460 Evcl. Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit
qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.
veluti Megadorus temptat me omnibus miserum modis,
qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:
is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.
465 condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,
qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.
ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis
cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
470 credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,
si id palam fecisset. exemi ex manu manubrium.
[quid opust verbis? facta est pugna in gallo gallinacio.
473 sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.
iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.

Previous section

Next section