lines 425-448

425 Cong. Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit.
Evcl. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit.
427 sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram? volo scire. Cong. Tace ergo.
quia venimus coctum ad nuptias. Evcl. Quid tu, malum, cura
430 utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
Cong. Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam?
Evcl. Volo scire ego item, meae domi mean salva futura?
433 Cong. Vtinam mea mihi modo auferam, quae adtuli, salva:
me haud paenitet, tua ne expetam. Evcl. Scio, ne doce, novi.
Cong. Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?
437 Evcl. Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis
mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
439 bi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,
non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.
441 adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.
444 scis iam meam sententiam.-- Cong. Quo abis? redi rursum.
ita me bene amet Laverna, te iam, nisi reddi
mihi vasa iubes, pipulo hic differam ante aedis.
quid ego nunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo.

 

Laverna

448 Nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus

Previous section

Next section