lines 398-424

398 Anthrax Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio,
congrum, murenam exdorsua quantum potest.
400 ego hinc artoptam ex proximo utendam peto
a Congrione. tu istum gallum, si sapis,
glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
403 sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?
coqui hercle, credo, faciunt officium suom.
405 Fugiam intro, ne quid hic itidem turbae sit.
406 Congrio Optati vires populares, incolae, accolae, advenae omnes,
date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,
ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.

 

Bacchus

410 totus doleo atque oppido perii, ita me iste habuit senex gymnasium;
attat, perii hercle ego miser,
aperit bacchanal, adest,
sequitur. scio quam rem geram: hoc
ipsus magister me docuit.

Bacchanalia

Bacchanalia

 

413 neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius,
itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.
Evclio Redi. quo fugis nunc? tene, tene. Cong. Quid, stolide, clamas?
Evcl. Quia ad tris viros iam ego deferam nomen tuom. C. Quam ob rem?
417 Evcl. Quia cultrum habes. Cong. Cocum decet. Evcl. Quid comminatu's
mihi? Cong. Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.
Evcl. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
neque quoi ego de industria amplius male plus libens faxim.
421 Cong. Pol etsi taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.
sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? Evcl. Quae res?
etiam rogitas? an quia minus quam aequom erat feci?

Previous section

Next section