SCRIPT: NO5TER TULLIUS
DATE: 7 DECEMBER 43BC
Salutatio
Favonius: Salvete,
omnes! Mihi nomen est. Marcus Favonius et hoc est. Forum Romanum!
Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At prius, ecce Quaestio Hodierna!
Quaestio Hodierna
Lector: Quaestio hodierna est haec: Quem Cicero amavit plus quam
vitam suam?
Responsum dabitur ad finem Fori Romani.
QVID NOYI ?
Favonius: Et
nunc videamus quid novi sit. Hos nuntios modo recepimus: Marcus Cicero mortuus
est! MarcusTullius Cicero, orator clarissimus, consularis et pater patriae,
hodie trucidatus est prope Formianum. Marcus Antonius, triumvir rei publicae
constituendae, oratorem proscripsit ob orationes "Philippicas"
quas Cicero in Foro habuit. Ut plura audiamus, eamus cito ad Iuliam Pauli
quae est apud ipsissimum sceleris locum.
ET ALIA (Interview with Terenfia, uxor Ciceronis)
Iulia: Adsum
apud Formianum, Favoni. Ut narrant servi qui rem videbant, Cicero primo
temptavit fugere, sed videns milites Antoni advenientes, lecticam stitit
et obtulit gladio nobile caput, quod milites statim praeciderunt.At vero
satis de morte Ciceronis, loquamur de eius vita. Mecum est Terentia, prima
uxor Marci Ciceronis.
Salve, Terentia.
Terentia: Salve, Iulia.
Iulia: Pergratum est te nobiscum adesse hoc tempore tam tristi.
Terentia: Nihil est.
Iulia: Res gestae Ciceronis sunt bene notae omnibus. Tu, Terentia,
erat uxor Ciceronis materque liberorum eius. Qualis homo erat Marcus Tullius
Cicero?
Terentia: Amans patriae atque negotio studiosus. Credibile non est
quantum laboris in orationes noster Marcus applicabat!
lulia: Atque quanta eloquentia est in his orationibus, inter quas
sunt Pro Archia et Pro Caelio et orationes in Catilinam!
Terentia: At vero, ut identidem ego dicebam fore, illud magnum ingenium
ad artem dicendi Ciceroni magnum malum tandem tulit. Nam ob orationes Philippicas,
illa eloquentia Ciceronis nunc exstincta est.
lulia: Noli haec dicere, Terentia! Nonne hae orationes scriptae
sunt in tabulis? Eloquentia Ciceronis ergo numquam morietur.
Terentia: Forlasse.
Iulia: Quid de aliis rebus. Quo modo Cicero otium consumere solebat?
Terentia: Scribendo. Semper scribendo, aut libellos de officiis amicitiaque
aut epistulas. Plurimas epistulas. Re vera, nil fecit Cicero domi nisi scribere!
Omnia alia mihi agenda erant!
Iulia: Certissime! Scribere igitur Cicero maxime amavit, nonne?
Terentia: Erat una quam Cicero multo magis amavit.
Iulia: Quem? Te?
Terentia: Mene? Haud! Loquor de Tullia, filia nostra. Eam Cicero amavit plus quam vitam suam!
Iulia: Itane dicis? Ubi est haec Tullia nunc?
Terentia: Nunc? Cum patre.
Iulia: Non satis intellego.
Terentia: Tullia mortua est paucis annis ante.
Iulia: Pessime! Me maxime paenitet!
Terentia: Mine
ea. At vero, gravissme tulit Marcus mortem Tulliolae suae!
lulia: Quam tristissimas res narras, Terentia. Utinam esset nobis
plus temporis ad his de rebus loquendum. At veram non est. Gratias tibi
ago, Terentia. Cura ut valeas. Totum est. Favoni. Rursus ad te.
B. Et Alia:
(excerpta ab oratione M. Ciceronis)
Favonius: Ad vitam Marci Ciceronis commemorandam, haec sunt excerpta
ab una de orationibus, habita ad Quirites.
(Lector reads excerpt from Cicerois De Lege Manilia)
Tempestas Hodierna
Favonius: Tempus est audire de tempestate. Quam ob rem, hic est
Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas
hodie. Totam per Italiam, Iupiter pluit, quasi Marco Cicerone mortuo, caelestes
lacrimamt. Auspicia autem sumt meliora ad tempestatem crastinam. In Graecia,
ubi Cicero erat ad philosophiae studendum, (atque ubi in exsilio erat) caelum
adhuc nubilosum est. Etiam est nubilosum totum per Mare Aegaeum, praesertim
hic ubi est Rhodus, insula in qua Cicero rhetoricae studuit. Melius si numquam
noster Tullius rhetoricae studuisset; fortasse caput et manus eius non in
Foro nunc penderet! Ut Cicero ipse inquit, "O tempora, O mores!"
At tamen, Iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis
valde serena!
Responsum Quaestioni
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ecce responsum quaestioni
hodiernae.
Lector: Quaestio hodierna erat ut sequitur: Quem Cicero amavit plus
quam vitam suam? Responsum est hoc: Tulliam, suam filiam.
Dictum Hodiernum
Favonius: Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum!
Lector: Hoc est dictum hodiernum: O tempora, O mores!.
Valedictio
Favonius: Verba notanda. Ut repetamus nuntios principales: Marcus
Tullius Cicero, orator et consularis atque pater patriae mortuus est! Totum
est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant.
Valete omnes!
copyright 1997 by John Donohue