Salutatio
Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc
est. Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At primum,
ecce Quaestio Hodierna!
Quaestio Hodierna
Lector: Quaestio hodierna est de Incendio Magno: In quos Nero
contulit culpam Incendii Magni Romae? Responsum dabitur ad finem Fori Romani.
QVID NOVI?
Favonius: Et nunc videamus quid novi sit. Hodie, novem diebus
postquam ignis conclamatus est. Incendium Magnum tandem exstinctum est!
Iulia?
Iulia: Ut credimus, flammae primo visae sunt inter tabernas apud
Circum. Brevissmo tempore, ventus ignem distulit totum per Circum et omnia
per illa loca. Dimidia pars Urbis autem in ruinis nunc est.
Favonius: Nec mirum, populus Romanus, praesertim vulgus, maxime iratus
est. Multi culpam contulerunt in nostrum imperatorem principemque Neronem
Caesarem. Nero autem hodie contulit culpam huius incendii in Christianos,
sectum Iudaicum, et religiosum et perniciosum. Ad amplius audiendum de hoc
Incendio Magno, nostra Iulia Pauli locuta est cum uno e vigilibus.
ET ALIA (Interview with a vigilis)
Iulia: Ut notum est omnibus, vigiles sunt custodes Urbis, qui,
inter alia, pugnant cum incendiis. Mecum est vigilis, Lucius Favillus nomine.
Ave atque salve, Faville!
Vigilis: Et tu salve!
Iulia: Quomodo res aguntur?
Vigilis: Multo melius, quia incendium tandem exstinctum est!
Iulia: Quaeso, dic nobis pauca de hac calamitate.
Vigilis: Libenter.Ut cxedimus, incendium conclamatum est inter tabernas
apud Circum Maximum. In illa parte urbis, autem,tabernae et insulae domusque
sunt densissimae.
Iulia: Certe scio.
Vigilis: Atque difficillimum erat nobis auxilium ferre nam viae ibi,
ut bene scis, quoque sunt angustae et densissimae atque tortuosae.
Iulia: Certum est. Sed tamen, quomodo incendium tandem exstinctum
est?
Vigilis: Nos vigiles multa aedificia domoliti sumus ut ignis nil
alimenti caperet. Ut mihi videtur, incendium tam magnum modo inedia finitum
est.
Iulia: Teneo quid dicas. Si licet mihi rogare, nonne ergo tu es libertus?
Vigilis: Libertus sum. At nil me pudet.
Iulia: Certe. Quid tu censes de illis rumoribus de Nerone?
Vigilis: Quales rumores?
Iulia: Rumor vulgo est Neronem ipsum Romam incendere, atque, dum
Urbs incendio deleatur, Neronem suum carmen Troianum cantabat!
Vigilis: Nerone incendiarius? Haud sic credo. Hi rumores omnes ego
accipio tamquam panem edo: cum gramo saiis!
Iulia: Facete atque bene dicturn, vigilis! Multas gratias. Totum
est hic, Favoni, rursus ad te!
Tempestas Hodierna
Favonius: Tempus est audire de tempestate. Quam ob rem,
hic est Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas
hodie. Ut semper mense Iulio, percaldum est hodie totam per Itaiiam atque
totum per Mare Nostrum. Sol lucet, credo, sed nemo solem potest videre!
Super Romam autem adhuc sol obscuratur nam fumus Incendii Magni non iam
evanuit. Fortasse Apollo non potest currum agere per fumum tam densum! Re
vera, etiam totum per Latium sol obscuratur-ab Etruria usque ad Campaniam.
Mirabile, si verum est. Auspicia autem sunt multo meliora ad tempestatem
crastinam, gratias Iovi! Sed, ut aiunt, tempus fugit! Iam satis est. Aulus
Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ecce responsum quaestioni
hodiernae.
Lector: Quaestio hodierna erat ut sequitur: In quos Nero contulit
culpam Incendii Magni Romae? Responsum est hoc: in Christianos
Dictum Hodiernum
Favonius: Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum!
Lector: Hoc est dictum hodiernum: cum grano salis.
Valedictio
Favonius: Verba notanda. Ut repetamus nuntios principales: Incendium Magnum
tandem exstinctum est! Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias
summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!
copypright 1997
by John Donohue .