Show #5 Caesar Caesus!

SCRIPT: CAESAR CAESUS!
DATE: IS MAlRCH, 44 BC

Satlutatio

Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hic est Forunn Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At primum, Quaestio Hodierna proposita sit!

Quaestio Hodierna

Lector: Quaestio hodierna est de rebus gestis lulii Caesaris: Quae verba tria inquit Caesar postquam facillime Pharnacem in Asia superavit? Responsurn dabitur ad finem Fori Romani.

QVID NOVI?

Favonius: Et nunc videamus guid novi sit. Hos nuntios modo recepimus. Caesar caesus! Gaius Iulius Caesar, Dictator et Pontifex Maximus, caesus est hodie in senatu. Ad singulis de rebus agendum, hic est lulia Pauli.

Iulia: Gratias, Favoni. Ut nunc res apparent, Caesar interfectus est a multis e senatoribus. Hi coniurati ducti sunt a Gaio Cassio Longino et, ut credimus, a Marco Iunio Bruto ! Unus e spectatoribus rem sic narrat: Caesar primo sicut leo pugnavit, sed mox, circumclusus tot sicis, intellexit nullam spem sibi salutis esse. Quam ob rem, toga sibi circum collecta, Caesar cecidit ad pedes statuae Pompeii Magni, qui non multis annis ante superatus est a Gaio Caesare ipso !

Favonius: Ad pedes statuae Pompeii Magni? Quale omen triste! Quasi res in manu Nemesis ipsius erat!

Iulia: Alii e spectatoribus haec amplius narrant: Caesar se defendere vehementer temptavit dum videret Marcum Brutum, sica in manu; quod videns, Caesar inquit Graece "kai su teknon?" Postquam Caesar multo in sanguine collapsus est; Deinde coniurati foras cucurrerunt clamantes, "Libertas! Libertas! Tyrannus est mortuus!" Favoni?

ET ALIA(Editorial hy Marc Antony)

Favonius: Eratne Caesar tyrannus? Nobiscum est Marcus Antonius, vir militaris et amicissimus Caesari.

Antonius: Amici, Romani, Cives, date mihi aures! Gaius lulius Caesar mortuus est. Nonnulli e senatoribus censent Caesarem iure caesum esse; nam Caesare mortuo Roma tandem est liberta tyrannide. At re vera, eratne Caesar tyrannus? Nobilissimus Marcus Brutus sic censuit! Sine dubio erat Caesar superbus ut dignum est. nam tantis factis mirandis perfunctus est!
Quis nostrum non memoria tenet Bellum Gallicum quo Caesar gloriam magnam ac divitias maximas ad Rem Publicam Romanam reportavit!? Quis non audivit de Rubicone flumine et "alea iacta est"!? Quis non meminit proelium in Asia contra Pharnacem quod tam celeriter confectum est ut Caesar nuntiaret "Veni, Vidi, Vici!"? Sed nobilissimus Brutus dicit Caesarem voluisse regnum. Caesar rex? Nonne ego ipse, Marcus Antonius, Lupercalibus proximis, ter volebat diadema Caesari imponere? Nonne Caesar negavit!? Certe erat Caesar superbus, sed ut mihi videtur superbia non tyrannum facit.

Favonius: Bene dictum, Marce Antoni. Dicendum est: sententia Marci Antoni non necessarie est sententia Fori Romani.

Tempestas Hodierna

Favonius: Tempus est audire de tempestate. Quam ob rem, hic est Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas hodie, Idibus Martiis. Circum Romam, urbem in qua noster Caesar natus est. tempestas horrenda fuit, hesterno hodiernoque die. Ventosum tenebricosumque fuit atque fulgores et tonitrua frequentia! Fortasse Di Immortales magnopere irati sunt quod magnus Caesar tam inhumane caesus est! Auspicia autem sunt peiora ad tempestatem crastinam. Nunc videamus quaenam sit tempestas circum Mare Nostrum. In Gallia, ubi Caesar tot victorias gloriosas cepit, tempestas subfrigda est. In Bntannia, insula remota in quam Caesar bis bellum intulit, pluit, ut semper. Et Caesar bis bellum in Germaniam tulit, ubi hodie ningit paulum. In Graecia, ubi Caesar Pompeium Magnum superavit, caelum est nubilum, ut semper fit his temporibus anni. In Asia, ubi Caesar, Pharnace victo, inquit, "Veni, vidi, vici!" dies est percaldum, ut saepe. Percaldum est quoque in Aegypto, ubi Caesar et Cleopatra se dederunt ad delicias faciendas. Iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!

Responsum Quaestioni

Favonius: Gratias summas, Serene. Et nunc, ecce responsum quaestioni hodirnae.

Lector: Quaestio hodierna erat ut sequitur: Quae verba tria inquit Caesar postquam facillime Pharnacem in Asia superavit? Responsum est sic: Veni, vidi, vici.

Dictum Hodiernum

Favonius: Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum!

Lector: Hodie sunt nobis duo dicta Iulii Caesaris: Alea iacta est! Veni, vidi, vici!

Valedictio

Favonins: Verba notanda. Ut repetamus nuntios principales: Ut repetamus nuntios principales: Hodie, Idibus Maniis, Gaius lulius Caesar a compluribus senatoribus caesus est in senatu. Atque in numero coniuratorum erat Marcus Brutus. Iterum dico: Gaius lulius Caesar mortuus est! Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!

copyright 1996 by John Donohue