SCRIPT: VESUVIUS ERUPIT!
DATE: 24 AUGUST, AD 79
Salutatio
Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc
est Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At primum,
ecce Quaestio Hodierna!
Quaestio Hodierrna
Lector: Quaestio hodierna est de eruptione Vesuviana: Cur Gaius
Plinius, iunior, non vult ire cum patruo suo ad eruptionem investigandam?
Responsum dabitur ad finem Fori Romani.
QVID NOVI?
Favonius: Et nunc videamus quid novi sit. Hos nuntios modo recepimus.
Mons Vesuvius erupit! Tria oppida in Campania, Pompeii et Herculaneum et
Stabiae magno in periculo sunt. Hodie paulo post meridiem terrae totam per
Campaniam murmure maximo tremefactae sunt atque magna atraque nubes vomitari
summo ex monte visa est. Nostra lulia Pauli est in situ ipsissimo. Heus,
lulia! Adesne?
Iulia: Adsum, Marce. Salve!
Favonius: Et tu salve! Quid accidit apud te?
Iulia: Plurima accidunt! Late longeque circum Montem Vesuvium caelum
est tenebricosum - atque fiunt tremores vehementes tota per loca!
Favonius: Quidnam agit populus?
Iulia: Alii sunt territi, sed maior pars hominum est aliquantum stupefacta,
nam nemo tantum spectaculum antea vidit.
Favonius: Ubi tu es, lulia? Pompeiisne?
Iulia: Non Pompeiis, sed prope Misenum, ubi statio navalis est.
Favonius: Ergo eamus Misenum ubi est lulia Pauli.
ET ALIA (Interview
with Pliny the Younger)
Iulia: Mecum est Gaius Plinius Caecilius Secundus, cuius patruus
est Gaius Plinius Secundus, vir militaris et scriptor clarissimus. Salve,
Gai!
Gaius: Salve
tu; at verum non sentio tam salvus!
Iulia: Tibi consentio! Ubi est patruus?
Gaius: Abhinc quattuor horas discessit Plinius. Navem ascendit quod
voluit auxilium ferre ad cives sub monteVesuviano habitantes.
Iulia: Qualis
vir fortis! Certe periculosum est!
Gaius: Sic est. Saepe autem dixit noster Plinius, "Fortes Fortuna
iuvat."
Iulia: Nonne tu voluisti cum patruo ire?
Gaius: is me rogavit, sed malui domi manere ad studendum.
Iulia: Ad studendum?! Nonne tu voluisti tantum spectaculum propius
videre? Fortasse, Gai, tu eras magnopere territus.
Gaius: Egone? Haud! Mea studia pluris mihi sunt quam ulla spectacula!
lulia: Plane video. At tamen, dic nobis de eruptione, si vis.
Gaius: Narrabo. Paulo post meridiem vidimus nubem maximam late extendentem
sic ut rami arboris super Montem Vesuvium, atque etiam fulgores frequenter
fumososque ignes vidimus!
Iulia: Quid
fecisti?
Gaius: Egone? Nihil. Sed optimus patruus navem ascendit ad hanc rem
investigandam; ab illo tempore ipso nihil amplius de Plinio aut vidimus
aut audivimus.
Iulia: Malam rem! At tamen, gratias agimus, Gai. Totum est. Marce
Favoni. Rursus ad te.
Favonius: Gratias plurimas, Iulia. Plus de hac calamitate vobis narrabimus
quando poterimus.
Tempestas Hodierna
Favonius: Tempus est audire de tempestate. Quam ob rem, hic est. Aulus
Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas
hodie.
Circum Romam hodie sol lucet atque vix unus nimbus in caelo. Gratias Iovi!
Auspicia autem sunt bona ad tempestatem crastinam. Sed ut iam audivimus,
tempestas non tam bella est
in Campania, apud Montem Vesuvium. Fortasse Volcanus valde est iratus Pompeianis!
Nunc videamus quaenam sit tempestas circum Mare Nostrum. In Britannia pluit
ut semper.
Pluit quoque in Gallia. In Hispania sol vehementer lucet. Item in Africa,
ubi est tam caldus quam furnus.
In Graecia est caelum plerumque serenum. Iam satis est. Aulus Serenus sum
atque spero caela sint vobis valde serena!
Responsum Quaestioni
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ecce responsum quaestioni
hodiernae.
Lector: Quaestio hodiema erat ut sequitur: Cur Gaius Plinius, iunior,
non vult ire cum patruo suo ad eruptionem investigandam?
Responsum est hoc: Maluit studere.
Dictum Hodiernum
Favonius: Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum!
Lector: Hoc est dictum hodierrnum: Fortes Fortuna iuvat.
Valedictio
Favonius: Verba notanda.
Ut repetamus nuntios pnncipales: Mons Vesuvius adhuc erumpit.
Tria oppida, Pompeii Herculaneumque et Stabiae maximo in periculo sunt.
Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis
faveant. Valete omnes!
copyright 1996 by John Donohue