Salutatio
Favonius:
Salvete, omnes! Mihi nomen est. Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum!
Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At primum, ecce Quaestio Hodierna!
Quaestio Hodierna
Lector:
Quaestio hodierna est de Apolline et rebus futuris praedicandis: Quis Cassandrae
credidit? Responsum dabitur ad finem Fori Romani.
QVID NOVI?
Favonius: Et nunc videamus quid novi sit. Hodie, ante diem septimum
Idus Octobres, Caesar Octavianus templum Apollini in monte Palatino consecravit.
Apollo multis a gentibus deus solis veneratus est. Etiam est Apollo deus
pulchritudinis et artis musicae, quam ob rem saepe hic est depictus lyram
tenens.
Iulia: Ut fabula narratur, Apollo saepe in monte Parnasso habitat
cum novem Musis, qua de causa Apollo, sicut Musae, maxime veneratus est
a poetis.
Favonius: Usque ad nostram aetatem optimi poetae coronati sunt sertis
laureis nam laurus est arbor Apollinis.
Iulia: Laurus est arbor Apollinis quod Apollo Daphnen amavit, sed
Daphne non eum. Fugiens ab Apolline, Daphne laurus facta est. Ergo Apollo
dixit laurum semper arborem sibi futuram esse.
Favonius: Etiam erat Apollo non beneficarius in re Cassandrae, nonne?
lulia: Verum est. Apollo, ut deus vaticinationis, dedit Cassandrae
facultatem rerum futurarum praedicandarum. Sed, quia Cassandra non eum amavit,
Apollo effecit ut nemo Cassandrae crederet
Favonius: Femina miserabilis erat Cassandra. Poterat res futuras
videre, sed nemo ei credidit. At nunc, quia loquimur de rebus futuris, opportunum
est introducere personam notandam, Sibyllam Cumaeam!
ET ALIA (Interview with Cutnaean Sibyl)
Iulia: Mecum est Sibylla Cumaea, cuius patronus est deus Apollo ipse. Ave atque salve, Sibylla! Sibyl: Salve, lulia.
Iulia : Quaeso, Sibylla, dic nobis pauca de Apolline et de rebus futuris praedicandis.
Sibyl: Libenter. Sic ut Cassandram, Apollo olim me amavit.
Iulia: Amasne
tu Apollinem?
Sibyl: Re vera, non multum. Difficile est deum amare. Di autem sunt
immortales, ergo non senescunt tamquam nos mortales.
Iulia: Nonne tu immortalis es?
Sibyl: lmmo. Non sum immortalis, modo grandissima natu. Sunt mihi multi anni.
Iulia: Nunc
memini. Apollo tibi donavit tot annos vitae quot grana arenae potuisti manu
tenere.
Sibyl: Sic est. Ergo plurimi anni nunc sunt mihi, sed ut plane vides,
non sum tam iuvenis ut quondam. Mihi est vita longissima, sed iuventus non
perpetua.
Iulia: Me miseret tui. At tamen, loquamur de aliis rebus. Nonne tu res futuras praedicare potes? Sibyl: Immo etiam. Ego non possum, deus potest. Apollo per me praedicit.
Iulia: Perte?! Ridiculose!
Sibyl: Damnant
quod non intellegunt! Iulia: Me paenitet, Sibylla. Explica rem mihi, quaeso.
Sibyl: Temptabo. Mihi non est potestas; potestas est Apollini. Ego
modo sum instrumentum vocale. Intellegisne?
Iulia: Teneo quid dicas. Quaeso, virgo, narra tu nobis quomodo Apollo per te dicere possit.
Sibyl: Licet. Ego magna in cavema sedeo, exspectans deum ac lauri folia manducans.
Iulia: Lauine folia?
Sibyl: Sic. Brevi tempore omnes sensus mihi abstracti sunt. Deinde
... deus, ecce deus! Totum per corpus mihi est rabies fera!
lulia: Mirandum!
Sibyl: Nunc Apollo possidet corpus mihi ac verba ab ore mihi fluuntquidem
non mea verba sed verba Apollinis!
Iulia: Qualia verba?
Sibyl: Non
tam certa sum. Ut mihi videtur, Graece dico atque versus poeticos
facio. Etiam acnigma est.
lulia: Mirabi]e auditu! Haec magni interest, virgo, sed nil temporis
relictum est nobis. Multas gratias, Sibylla. Cura ut valeas.
Tempestas Hodierna
Favonius: Tempus
est audire de tempestate. Quam ob rem, hic est Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas
hodie. Circum Romam, sol splendide lucet. Gratias Apollini agimus! Caelum
per reliquam Italiam est nubilum, praesertim apud Cumas, ubi habitat Sibylla.
Ventosum est autem in Graecia, praesertim hic (points) ubi sunt Delphi,
sedes nonssimi oraculi Apollinis. Nubilum est circum Mare Aegaeum, sed sol
splendide lucet super hanc insulam, Delos nomine. Delos, ut fabula narratur,
est insula in qua Apollo et gemina soror Diana nati sunt. Qua re, Apollo
saepe vocatus est "Delius. " Tandem, pluit in Asia, ubi est Trola,
urbs miserabilis Cassandrae. Iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero
caela sint vobis valde serena!
Responsum Quaestioni
Favonius: Multas
gratias, Serene Et nunc, ecce responsum quaestioni hodiemae.
Lector: Quaestio hodierna erat ut sequitur: Quis Cassandrae credidit.
Responsum est hoc: Nemo.
Dictum Nodiernum
Favonius: Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum! Lector:
Hoc est dictum hodiernum: Damnant quod non intellegunt.
Valedictio
Favonius: Verba notanda.
Ut repetamus nuntios principales: Caesar Octavianus hodie templum Apollinis
in Monte Palatino consecravit. Totum est ad hanc editionem Fori Romani.
Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!
copyright 1996 byJohn Donohue