I. SALUTATIO
Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At prius, ecce Dictum Hodiernum!
II. DICTUM HODIERNUM
Lector: Hoc est dictum hodiernum: Rident stolidi verba Latina..
III. QUID NOVI?
Favonius: Verba notanda. Et nunc videamus quid novi sit. Hos nuntios modo modo recepimus: clades in Germania! Hodie rumor horribilis et vix credibilis totum per forum pervolitabat exercitum Romanum in Germania conlocatum nefarias per insidias superatum esse. Extra Curiam ipsam ex quodam de senatoribus auditum est tres legiones---circa viginti milia militum---omnino exstinctas esse. Etiam fertur Quinctilium Varum, harum legionum ducem, necatum esse. Facta ipsa cladis huius adhuc non tam clara sunt. His de rebus igitur plura vobis nuntiabimus cum ea pro certo habebimus. Nunc ad alias res tractandas, hic est Iulia Pauli.
IV. PERSONA NOTANDA
Iulia: Gratias, Favoni. His temporibus apud nos Romanos perpauci poetica laude tam florent quam Publius Ovidius Naso, cuius carmina de amore et de fabulis heroicis formisque mutatis ("Metamorphoses" inscripta), bene nota sunt. Hic poeta, ut fortasse omnes vestrum adhuc in memoria tenetis, anno priore in exsilium missus est. Ovidio igitur iter longissimum faciendum erat ad terras remotissimas in parte orientali Maris Nostri. Poeta ipse nobiscum nunc in colloquium venit. Salvus sis, Ovidi Naso! Usque vales?
Ovid: Salva sis, Iulia. Valeo, quantum possum.
Iulia: Ubinam gentium ergo es tu nunc?
Ovid: Tomis, prope Pontum Euxinum.
Iulia: Tomisne? Quale oppidum est? Et quales sunt Tomitani? Nonne barbari sunt?
Ovidius: Certe huic oppido nil urbanitatis est. Sed tamen, ut Tomitanis videtur, barbarus hic ego sum, quia non intelligor ullis et rident stolidi verba Latina.
Iulia: Vae tibi. Sed, ut ais tute ipse in scriptis, "perfer
et obdura; dolor hic tibi proderit olim."
Ovid: Parce perdere
mea dicta in me, Iulia, nam habitare in his locis Roma remotissimis est
onus vix ferendum!
Iulia: At vero, nonne tu etiam in carminibus scripsisti, "leve fit quod bene fertur onus"?
Ovid: En ego confiteor! Scripsi. Sed aliud est carmen, alia vitast, nam nulla vox est quae miseriam tristitiamque meam possit comprehendere. Cum fata tam mala me rapiunt---ignosce mihi ---sollicitor putare nullos esse deos!
Iulia: Noli istaec dicere; nefas enim est! Sane ista loca sunt valde dissimilia Urbi Romanae, sed vix credibile est Tomos oppidum tam atrox esse.
Ovid: Tu ipsa ergo Tomos veni! Haec sunt loca inculta, aspera, planissima, arboribus vacua---persaepe etiam nobis sustinendi sunt impetus barbarorum, in quos ego ipse anna sumpsi! At vero, ut plane vides, amator sum non pugnator!
Iulia: Plane video. At tamen, quomodo nunc tu dies noctesque consumere soles?
Ovid: Scribere conor sed vita mea nunc nil nisi tnstitia est. Tunc eram poeta Urbi et orbi dilectissimus, nunc ipse ego exsul mentisque domusque sum. Donec eram felix, multos amicos numerabam; quia tempora nunc nubila sunt, solus sum. Cur semper ego ab urbe ipsa Roma absim? Dignus hac iniuria fui?
Iulia: Sed tu narra mihi, si grave non est, causas exsilii tui. Constat enim Caesarem Augustum carmen tuum de arte amatoria graviter tulisse. Etiam nonnulli dicunt te in flagrante delicto quodam apprehensum esse. Cui delicto nomen Iuliae, neptis Caesaris Augusti ipsius, additum est.
Ovid: Unde hoc scis? Nugas agis atque falso dicis. Falso, aio. Non mea opera neque pol culpa evenit ut Iulia, Augusti neptis, in exsilium mitteretur.
Iulia: Nil pro certo habeo, sed ita est rumor apud vulgus, nam dicunt causas exsili tui esse et carmen et errorem.
Ovid: Vera dicam: nil nimium studebam Caesari Augusto displicere. Sane sententia nostri Augusti maximi momenti mihi nobisque omnibus est. At vero, carmen meum de arte amatoria scribere iussit Amor, saevus puer ille. Haud scio quare hic sim. Credibile non est quam cupidus sim redeundi domum. Hoc autem est in votis.
Iulia: Tune ergo nescis quare tam longe Roma missus sis?
Ovid: Non mentior: peream si sciam; sed erratum quod feci, quidquid id erat, ignorans feci. Postea quam mihi renuntiatum est de exilio meo. . . quid facerem haud scivi. Urbs Roma mihi sola placebat. Nunc ego, Piendum yates, adsum hic in terra paene incognita. Romam, urbem mihi carissimam, redire cupio. Num nimium volo?
Iulia: Quidquid id erat, pergraviter tulit Augustus qui te misit usque ad extremas partes Mans Nostri. At tamen, censeo, Ovidi, tempus nostrum paene iam fugisse. Ecquid aliud cupis dicere?
Ovid: Quid dicam aliud nescio. At vero, me miserum, levior poena fiat! lusta precor! Nil opus erat exsilio--- veniam rogo! Si dis et Augusto placebit mox Romae ero. Nihil mihi optatius cadere posse. Utinam ibidem adessem...
Iulia: Me paenitet, Ovidi miser, sed nil temporis relictum est nobis. Gratias igitur tibi ago. Fac ut tuam valetudinem cures.
Ovid: Vale, Iulia, et salutem multam dicito omnibus Romae, ne mei obliviscantur!
Iulia: Ita faciam. Totum est, Favoni. Rursus ad te!
V. TEMPESTAS HODIERNA
Favonius: Tempus est audire de tempestate hodierna. Itaque, ecce Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas hodie. Romae, caelum est aliquantulum nubilosum etiam paullulum frigidum est hodie. Interdiu tonitrus auditur fulgoresque crebri videntur atque in septentrionali parte Italiae fit imber grandine mixtus. In parte meridiana Italiae ferunt statuas signaque lacrimare et Capuae vitellum bicipitem natum esse. Qualia omina pessima! Fortasse illi rumores de dade horribili in Germania non sine causa totam per urbem volitant! Etiam sunt auspicia pessima ad tempestatem crastinam. Quin videamus quaenam sit tempestas alibi circum Mare Nostrum. Multis in partibus varium est caelum hodie: alias luppiter pluit, alias Apollo currum manifesto agit. In Britannia, vix credibile, sol lucet. In Gallia et nefaria Germania pluit. Nec mirum. In Graecia et Asia etiam paulum pluit. Pluit quoque hic Tomis apud Pontem Euxinum ubi miserrimus Ovidius dies noctesque tristissimas agit. Utinam Ovidius carmina tam lasciva non scnpsisset. Melius si ipsa verba sua observasset: "In medio tutissimus ibis." At tamen, iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!
VI. DE LUDIS
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ut de ludis audiamus, praesto est Scirtus Agitator!
Scirtus: Avete omnes! Eamus ad ludos! Sed prius, de Ovidio Nasone haec pauca dicere volo. Carmina euius audivi et nostro Caesari Augusto admodum adsentio: istaec carmina de amore et aliis rebus magno detrimento populo Romano morique maiorum esse. Nempe circus est locus ad ludos et aurigas fortissimos spectandos non ad puellas captandas! Tametsi hae puellae, ut ait ille Ovidius, "Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae." Ut mihi videtur, merito ac iure in exsilium ille "doctus vates" missus est, nam haec pretia ignaviae sunt. Sed nil ad nos pertinet. His dictis, nunc ad ludos eundumst. Ludi circenses editi sunt ab Imperatore Caesare Augusto et consensu omnium optimi erant. In circo, factio Albata septem cursus vicit, factio Prasina octo, factio Russata sex, et Veneta tres cursus vicit. Etiam in circo erat venatio magnifica in qua plurimae bestiae caesae sunt.. Accidit autem aliquid ominis mali quando aper ferocissimus (in silvis Germanicis captus, Ut aiunt) priusquam necatus unum e venatoribus dentibus transfixit---venator ille autem brevi tempore multo in sanguine vita discessit, quo facto nonnulli spectatores valde conturbati sunt. Sed tamen, ut dicitur in ludis scaenicis, acta est fabula! Atque interea, spectator care, vive valeque et otiosus esto!
VII. VALEDICTIO
Favonius: Gratias, Scirte. Ludis amotis, seria quaeramus. Ut repetamus nuntios principales: Hoc ipso tempore rumor horribilis et vix credibilis totam per Urbem volitat tres legiones---circa viginti milia militum---per insidias in Germania omnino exstinctas esse. Huius cladis autem facta ipsa adhuc non tam clara et bene nota sunt. Cum plura sciamus, statim vos certiores faciemus. Sic factum est hodie. Gratias plurimas Ovidio poetae agere volumus. Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!
copyright 1998 by John Donohue