I. SALUTATIO
Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. Ante omnia, autem, ecce Dictum Hodiernum!
II. DICTUM HODIERNUM
Lector: Hoc est dictum hodiernum: Non semper ea sunt quae videntur.
Ill. QUID NOVI?
Favonius: Verba notanda. Et nunc videamus quid novi sit. Hodie spectaculum novum insolitumque visum est. Imperator Nero Claudius Caesar divi filius ludos edidit et---quod maxime mirandum est--nonullos ex ordine senatorio et equestri coegit ut in ludis ipsis certarent! Cui facto multi spectatores reclamabant, inter se murmurantes hoc factum infra dignitatem esse; apud vulgus tamen erat aliquid gaudii spectare nobiles viros tam ridiculos factos. Constat omnibus ludos scaenicos et circenses maximi momenti Neroni esse, nam illis rebus operam studiose dare solet. Et nunc oportet nos introducere hominem insignem et hodiernam quae est cum Iulia Pauli.
IV. PERSONA NOTANDA
lulia: Gratias, Favoni. Mecum est Locusta, venefica fama notissima. Iubeo te salvere, Locusta!
Locusta: Lucusta nominari malo, si non incommodumst, tametsi multi me Locustam appellant.
Iulia: Bene, Lucusta. Ut fama est, tu in amicitiam aliquam Neronis Caesaris recepta est, nonne?
Locusta: Ita est. Neronem ego novi et is me.
Iulia: Sunt multi qui dicant te propter venenorum scientiam tuam etiam in amicitiam Agrippinae, matris Neronis, receptam esse.
Locusta: Fortasse de morte divi Claudii nunc loqueris?
Iulia: Etiam. Dicunt Claudium fungis veneno imbutis mortuum esse, enimvero dicunt te hoc venenum Agrippinae, Claudii uxori, dedit.
Locusta: Nec aio nec nego. Multi fungis malis mortui sunt. Haec solent fieri.
lulia: Etiam idem dicunt tua opera Neronem veneno Britannicum necavisse, Propterea quod Nero te divitiis amplissimis remuneratus.
Locusta: Sane sunt multi qui ita putant. Neronem me divitiorem fecisse fateor, sed propter medicamenta potionesque efficaces quae ego ei ipsi paravi. Non semper ea sunt quae videntur.
lulia: Sed tu narra mihi, si incommodum non est, quales potiones igitur paraveris?
Locusta: Quae prosint gutturi, nam Nero, ut omnes bene sciunt, tenui gutture cantat.
Iulia: Tu ergo es medica non venefica.
Locusta: Ita dicas. Non sum ignara et medicamentorum et venenorum.
Iulia: Et nil in morte nec Claudii nec Britannici versata es?
Locusta: Satis de his rebus iam dixi. Fortasse sic voluerunt di immortales nam, ut aiunt, "Summa sedes non capit duos.
Iulia: Hoc est quod dicunt. Sed narra tu nobis, si non molestum est, quare tu scias potiones medicamentaque parare.
Locusta: Narrabo. Cum adhuc essem puella in Gallia habitans occurri cuidam vetulae, peritissimae arte disciplinaque magica.
Iulia: Unde fuit haec vetula?
Locusta: Thessalia scilicet, in Graecia. Nonne tu iam scis omnes quae artibus magicis bene uti sciant a Thessalia venire?
Iulia: Ita vero, iam audivi Thessaliam esse loca magis strigisque frequentia.
Locusta: Verum est. Et haec vetula Thessalica me plurima docebat de venenis et de herbis quae vim maximam habent, et de multis rebus allis---astrologia et augurio agendo. Etiam mihi dixit se scire cum animalibus avibusque loqui.
Iulia: Verum hoc ridiculum est! Desiste ludos facere!
Locusta: Non mentior. Re vera, olim, multa nocte, hisce oculis egomet vidi hanc vetulam, quodam cantu facto, corpus unguere et, dicto citius, bubo facta est!
Iulia: Magnum narras, vix credibile! De his rebus nil nisi fabulas novi, in quibus Circe et dira Medea arte magica uti solent.
Locusta: Non solum in fabulis sunt mulieres huiusmodi. Audivi de magis quae possint crematos excitare mortuos aut lunam caelo deripere carminibus Hecateiis.
lulia: Ah, Hecate, patrona magarum. Dic nobis pauca, Si licet, de hac dea arcana.
Locusta: Pauca dicam. Triformis Hecate, ut iam dixisti, est patrona magarum strigarumque. Vespertino tempore tantum, ut dicunt, per terras ambulat; latratus canum aut nescioqui ululatus noctumi adventum Hecates significant.
Iulia: Haec arcana Hecateia faciunt ut horream.
Locusta: Sunt multa alia genera magicorum---fascinatio, tabellae defixionum...
Iulia: Nempe plura audire velim, Locusta, sed satis temporis non nobis est. Gratias ergo tibi plurimas ago.
Locusta: Nihil est. Valeas, Iulia Pauli.
lulia: Et tu vale. Haec est fabula hic, Favoni. Rursus ad te!
V. TEMPESTAS HODIERNA
Favonius: Tempus est audire de tempestate hodierna. Itaque, ecce Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Id quod Locusta dixit non tam incredibile mihi videtur. Cum adhuc essem servus audivi de quodam homine qui versipellis erat. Quadam nocte, nescioquo carmine dicto, hic homo lupus factus est! Noli me iocari putare! Non sine causa inquit Locusta, "Non semper ea sunt quae videntur." Sed tamen, videamus quaenam sit tempestas hodie. Romae est paullulum frigoris hodie ut saepe fit his temporibus anni. Nubilosum est. Pemubilosum, ut fit hieme. Totam per Italiam sol obscurus est, a flumine Pado usque ad Siciliam. Ubi tu es, Phoebe Apollo? Apage nimbos, aio! Et nunc, videamus quaenam sit tempestas alibi circuni Mare Nostrum. Multis in partibus nil nisi imbres! Pervehementer pluvit in Graecia, praesertim hic ubi est Thessalia, loca strigarum, ut iam audivimus. Pluvit quoque in parte meridiana Graeciae, etiam in Creta. Licet imbres agricolis placeant. Mihi autem, haud placent. Tonitrus et multa fulmina et audita et visa per Mare Aegaeum item per Mare Adriaticum. Ob turbulentiam marium, nefas est navigare. Vae nobis, augures obnuntiant de tempestate crastina, quam ob rem plus tempestatis horrendae expectemus. At tamen, iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!
V. DE LUDIS
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ut de ludis audiamus, praesto est Scirtus Agitator!
Scirtus: Avete omnes! Eamus ad ludos! Ludi hodierni editi sunt ab Imperatore Nerone Claudio Caesare Augusto et consensu omnium optimi erant, nempe ut dignum est. In circo, lason, auriga audax, centum palmas complevit in factione Prasina equis his: Danao, Oceano, Victore, Vindice. Ante circenses ipsos complureshomines scelesti ad bestias merito ac iure missi sunt. Etiam facti sunt ludi scaenici---tragoedia una et complures mimi, qui populum facilem aequumque habent. Actor primarum partium autem erat Nero Caesar ipse qui plausu frequente saepius revocatus est, nec mirum. At tamen, ut dicitur in ludis scaenicis, acta est fabula! Atque interea, spectator care, vive valeque et otiosus esto!
VII. VALEDICTO
Favonius: Gratias, Scirte. Et nunc, ludis amotis seria quaeramus. Ut repetamus nuntios principales: Hodie Imperator Nero Claudius Caesar Augustus, divi fihius, ludos edidit atque viros nobiles coegit ut essent participes horum ludorum! Multi inter se murmurant hoc turpiter factum esse. Sic factumst hodie. Gratias plurimas agere volumus Locustae, vel medicae vel veneficae (optio tua est). Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!
copypright 1998
by John Donohue .