I. SALUTATIO
Favonius: Salvete, omnes Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. Ante omnia, autem, ecce Dictum Hodiernum!
II. DICTUM HODIERNUM
Lector: Hoc est dictum hodiernum: Nosce te ipsum
III. QUID NOVI?
Favonius: Verba notanda. Et nunc videamus quid novi sit. Ut omnes in urbe iam sciunt, Roma pestilentia mortifera adhuc conflictata est. Multi cives omnibus ex ordinibus iam funere ablati sunt. Cotidie enim nescioquae pompa funebris vel oratio funebris et visa et audita est. Ut videtur, plurimi cives, proletarii in primis, moriuntur ipsis in triviis et plateis. Ab quavis parte urbis perfacile homo olfacere potest odorem corporum extra moenia crematorum. Aedes templaque urbis atque omnia loca sacra populus frequentat obsecrans Apollinem Iovemque et omnes alios divos Ut hanc pestem avertant. Nempe Roma cito fit urbs morbo doloreque sepulta. Permulti homines iam ab urbe discesserunt Ut salutem alteris in partibus Italiae peterent. Legati iam missi sunt Delphos qui deorum gratiam conciliarent. Iulia Pauli ipsa, nostra nuntia vaga et intrepida, etiam iter longissimum fecit Delphos, loca sanctissima et sedem Apollinis. Eamus ergo cito ad eam.
IV. PERSONA NOTANDA
Iulia: Gratias, Favoni. Adsum Deiphis, sub monte Parnaso, oppido clarissimi in terris oraculi Apollinis.
Favonius: Ecquid audivistis a legatis missis qui oraculum Delphis petant?
Iulia: Nondum ab ipsa Pythia revenerunt hi legati. Quia interea nullum verbum audivi, censebam opportunum fore ut in colloquium venirem cum Pausania, cui obveni paulo ante.
Favonius: Optime, Iulia, fiat hoc colloquium.
Iulia: Adsum Delphis, sub monte Parnaso, sede clarissimi Apollinis oraculi et mecum est Pausanias, peregrinator ac scriptor clarissimus. Ave atque salve, Pausanias!
Pausanias: Salva sis, Iulia Pauli. Feliciter evenit Ut ego tibi convenirem.
Iulia: Verone? Quid ita?
Pausanias: Quod ego Fori Romani et operae tuae fautor maximus sum et quod velim omnibus spectatoribus enuntiare meos libros de peregrinationibus mox, ut spero, confecturos esse.
Iulia: Bene, et quomodo hic liber inscribetur?
Pausanias: "Hellados Periegesis" Suavest, nonne?
Iulia: Suave. Sed tu non solum totam per Graeciam itinera fecisti, sed etiam circum paene totum Mare Nostrum, nonne?
Pausanias: Ita vero, tametsi Graecia maxime mea refert. Sane multas per gentes vectus sum, nam multis in partibus Martis Interni fui. Modo modo ex itinere Aegypto redivi.
Iulia: Utinam ad Aegyptum iter facerem! Visitavistine pyramides magnas!
Pausanias: Visitavi. Etiam Alexandriam et suam bibliothecam amplissimam visi et per flumen Nilum usque ad Memphim nave eleganti sicut rex vectus sum.
Iulia: Suavissime. Et cur tu nunc huc venisti?
Pausanias: Loca sacra maximi momenti mihi sunt. Volo in primis tropaea hic posita intueri. Me iuvat non solum loca visitare sed magis audire et intellegere fabulas quas haec loca ferunt. Mei multum interest.
Iulia: Teneo quid dicas. Cuique loco sunt multae fabulae.
Pausanias: Sine dubio verumst. Quod magis est, volui Delphos venire quia hic locus est, ut aiunt, umbilicus aut media pars orbis terrarum ipsa.
Iulia: Hoc est quod dicunt. At quo iter est tibi nunc?
Pausanias: In animo habeo iter ad Arcadiam ingredi quia plurimae res fabulosae ibi narrantur atque etiam sunt multa genera avium---aves spectare autem mea multum interest. At vero, malim nonnullum intervallum otiosum prius quam in viam me iterum dabo nam de via fessissimus sum.
Iulia: Ut debes, quod longum itineris spatium iam emensus es ab Aegypto usque ad hoc oraculum tam celebre!
Pausanias: Recte dicis. Atque quam tortuosae angustaeque et arduae sunt viae huc ferentes. Iter paene impeditum est. Nempe difficile est ascensus Apollini!
Iulia: Facete dictum. Sed, ut opinor, brevissimo tempore tu iterum viis te committes et plura itinera fades quia sic est tuus mos.
Pausanias: Non nego meum esse morem. Sane ut inscnptum est hic in Apollinis templo, ( a Greek phrase) quod dictum Latine est "nosce te ipsum."
Iulia: Verba notanda, ut ait noster Favonius. Sed iterum loquamur de itineribus factis. Quomodo iter facere soles?
Pausanias: Ut plerumque fit, in parte orientali nave vehi malo, at vero in occidentali parte, vias Romanas ingredi nonnumquam malo. In Graecia enim Via Egnatia, in Gallia Via Domitia, et in Italia, Flaminia et Aemilia et Via Appia proficisci soleo.
Iulia: Nonne tu times ne a latronibus piratisve capteris vel etiam caedaris?
Pausanias: Antiquis temporibus viae latronum plenae et maria piratarum infesta erant, sed his temporibus adsunt praesidiis nobis non solum milites in viis sed etiam naves longae in maribus.
Iulia: Atque ubi aut apud quem te iuvat noctes deversari?
Pausanias: Malo deversari cum amicis aut familiaribus. Sunt nonnulla deversoria et cauponae per vias sitae. Sed saepius sunt haec deversoria aliquantum sordida et periculosa. Lectorum stragula sordidissima sunt atque etiam nescioquibus cimicibus infesta.
Iulia: Et iter quam longum aut quot milium passuum uno die tu soles facere?
Pausanias: Si res bene aguntur---id est, et equi et raeda officio funguntur---nonnumquam triginta aut quadraginta milia passuum.
Iulia: Hui! Mirandum est.
Pausanias: Fieri potest te iter celerrimum facere si terras gentesque bene novens. Bene memini quando ego Marathone proficiscens Athenas----scisne autem apud Marathonem pugnatum est inter Persos et Athenaeos...
Iulia: Ignosce mihi, Pausanias, sed pace tua, finis loquendi faciendus est nobis quia nil temporis relictum est.
Pausanias: Ad aliud tempus, fortasse.
Iulia: Libenter. Gratias plurimas tibi ago, Pausanias. Cura ut valeas et bona sint itinera futura. Haec est fabula hic, Favoni. Rursus ad te!
V. TEMPESTAS HODIERNA
Favonius: Tempus est audire de tempestate hodiema. Itaque, ecce Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas hodie. Hodie Romae (et vero ubique in Italia) est caclum maxime idoneum populi animis---id est, triste et maestum et nubilosum. Nempe Phoebus Apollo mavult sagittas pestiferas in nos Romanos mittere quam currum agere. Vae nobis. Quidnam faciamus? Utinam sicut Iulia Pauli possem iter longe Roma facere! Cum multi augures omnesque astrologi urbem iam fugissent, nescio qualia sint auspicia ad tempestatem crastinam. At tamen, videamus quaenam sit tempestas alibi circum Mare Nostrum. Etiam est caelum nubilosum super insulas Corsicam Sardiniamque. Nobis opus est procella maxima quae nebulas nimbosque atque etiam hanc pestem nefandam procul a nobis abigat. Enimvero Londini in Britannia, Lutetiae in Gallia, et Coloniae Agrippinae in Germania imbres frequentes fiunt. Gadibus in Hispania et Carthagini in Africa caletur, ut fit his temponbus anni. Etiam caletur Alexandriae in Aegypto et Ephesi in Asia. In Graecia autem et Athenis et Spartae sol plerumque lucet. Iterum dico: utinam ibi in Graecia adessem. Vero, iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!
V. DE LUDIS
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ut de ludis audiamus, praesto est Scirtus Agitator!
Scirtus: Avete omnes! Eamus ad ludos! At prius, velim pauca de hac pestilentia dicere. Olim Romae erant Romani, et in Italia Italiani. Sed nunc, hi "peregrinatores" sicut Pausanias totum per orbem terrarum itinera faciunt per vias aut naves nostras, secum ferentes mores malos et pestes peiores! Si me roges, peregrinatores pestem mortiferam Romam attulerunt! Nonne dixi hoc fore? Longe nostra patria absint omnes peregrmni, quorum culpa pestilientia tam pemiciosa totam urbem conflictavit! Apage istos peregrinos, aio! Satis superque est. Nunc eamus ad ludos. Ludi hodierni editi sunt ab Imperatore Caesare Augusto Marco Aurelio Antonino et consensu omnium optimi erant. In circo, factio Albata sex cursus vicit, item factio Prasina sex, Russata tres, et Veneta misera unicum tantum. In amphitheatro, pro salute populo Romano munus editum est quo nonnulli barbari a Germania et Parthia ad bestias missi sunt. Deinde triginta gladiatorum paria pugnarunt. Ex hoc numero, perierunt viginti duo gladiatores (nam populus vehementius voluit sanguinem effundi hodie). Bona pars mortuorum erant captivi a finibus Germanicis coacti. Etiam fit naumachia hodie in Laco Fucino, in quo navali proelio exhibebantur viginti naves triremes scelestis hominibus captivisque barbaris completae. Proelium vehementissime pugnatum est, quod spectatoribus nonnihil gaudi praebuit. At tamen, ut dicitur in ludis scaenicis, acta est fabula! Atque interea, spectator care, vive valeque et otiosus esto!
VII. VALEDICTIO
Favonius: Gratias, Scirte. Et nunc, ludis amotis seria quaeramus. Ut repetamus nuntios principales: Roma pestilentia mortifera adhuc conflictata est. Delphos iam missi sunt legati qui gratiam deorum conciliarent. Sic factumst hodie. Gratias plurimas Pausaniae peregrinatori agere volumus. Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!
copypright 1998
by John Donohue .