Show #14: FORTUNA MULIEBRIS

 

I.  SALUTATIO

Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum!

Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. Ante omnia, autem, ecce Dictum Hodiernum!

 

 

II. DICTUM HODIERNUM

Lector: Hoc est dictum hodiernum: mos maiorum

 

Ill. QUID NOVI?

Favonius: Verba notanda. Et nunc videamus quid novi sit. Hodie Gaius lulius Caesar munera gladiatoria magnifica et splendidissima edidit. Haec munera autem edita sunt a Caesare in memoriam suae fihiae, Iuliae. Iulia, ut plane meminerunt omnes, mortua est miserabiliter duodecim annis ante, laboribus Lucinae confecta. Tam bene delecta erat Iulia ut iussu Populi funus magnificum in Campo Martio ederetur. Iulia mortua, vix credibile erat quantum luctus dolorisque esset apud paene totum Populum Romanum. Ad plura audienda de Iulia et aliis matronis gentis Iuliae, eamus cito ad nostram Iuliam Pauli quae est cum nostra homine insigni et hodierna.

 

IV. PERSONA NOTANDA

Iulia: Gratias, Favoni. Mecum est Atia, Marci Balbi fihia Ut fortasse iam scitis, Atia est filia sororis Iulii Caesaris et consobrina Iuliae, cuius in honore ludi splendidissimi hodie editi sunt. Salveto, Atia.

Atia: Salva sis, Iulia Pauli.

Iulia: Perbenigna es tu quae in conloquium nobiscum venis.

Atia: Nihil est. Gaudeo tecum loqui.

Iulia: Optime. Hoc tempore tu es uxor Marci Philippi, sed olim Gaii Octavii, nonne?

Atia: Fateor. Binae nuptiae mihi fuere. Me aliquantulum pudet quia non sum, ut aiunt, "univira," sed meus vir prior, Gaius Octavius, mortuus est plus quam decem annis ante.

Iulia: Ab hoc matrimonio priore autem hiberos procreavisti duos.

Atia: Etiam: puerum Gaium et puellam Octaviam.

Iulia: Quot annos nata eras tu quando coniunx Gaio Octavio fieres?

Atia: Si recte memini, eram puella annorum circa quindecim.

Iulia: Cum ego mariti nomen accepi, ego puella annorum quattuordecim eram. Meus maritus Lucius Paulus, autem, erat iuvenis annorum viginti et septem.

Atia: Bene memini illius diei extremo mense Iunio quo nupta sum Gaio Octavio. Quam laeta at vero quam pavida trepidaque eram cum, bulla relicta, tunicam rectam mater mihi induit.

Iulia: Quid aliud de illo die nuptiali in memoria adhuc tenes?

Atia: Plurima, paene omnia, ut credo. Domi patris mei, ut noster est mos, nuptiae sunt factae atque post dapem munificentissimam pompa ducta est festivissima, multis "Feliciter!" clamantibus, usque mariti novi domum. Iulia: Optime. At tamen loquamur paulisper de Iulia, consobrina tua et filia Iulii Caesaris.

Atia: Libenter. Si recte memini, Iulia erat puella annorum circa viginti tres cum sponsa est Pompeio Magno, qui eodem tempore erat vir circa quadraginta septem annorum.

Iulia: Erat igitur magnum annorum discrimen inter Iuliam et Pompeium Magnum. Nonne?

Atia: Erat. Has nuptias pater Iulius Caesar consul conciliavit. Sed, Iulia brevi tempore bene dilexit Pompeium Magnum, et is eam. Pergravissime tulit Pompeius mortem Iuliae, sanctissimae coniugis, quae eum reliquit in lacrimis.

Iulia: Ut mihi narratum est Iulia mortua est inter labores Lucinae.

Atia: Sic accidit miserabiliter.

Iulia: Quid pupulo misero factumst?

Atia: Quod est gravissimum, infans paucis diebus post, nullo nomine etiam, mortuus est.

Iulia: Pessime. Sed dic nobis, quaeso, qualis mulier Iulia fuerit?

Atia: Dicam libenter. Optima et laudanda matrona Romana erat Iulia---pulcherrima, pia, pudica, frugi, et casta, certam diligentiam obsequiumque bonum marito suo praestitit. Procul dubio erat Iulia insigne pudicitiae exemplum.

Ancilla: Ita me di ament, valde dissimilis illis "matronis" hodiernis...

Atia: St! Quin taces, nam inter me et Iuliam Pauli fit hoc colloquium.

Iulia: Sed aliquid veri verbis huius anus inest, nonne?

Atia: Fateor. His temporibus Romae sunt nonnullae mulieres huiusmodi quae morem matronarum parvi faciunt---matronae quae domum non servant, quae more virorum in triclinio recumbere solent atque adeo---vix credibile---cum vinis comissatum ire!

Iulia: Fortasse loqueris de talibus mulieribus sicut Clodia Metelli aut Fulvia aut Sempronia?

Atia: Nolo aliquam nominatim appellare.

Ancilla: Si me roges...

Atia: (to ancilla) Tantum rogamus ut taceas.

Iulia: Enimvero num censes ut materfamilias Romana vitam suam agere debeat sicut matrona Graeca, cui nefas est domu ipsa excedere?

Atia: Non ita censeo. Sane licet matronis nostris in Foro aut theatris versari aut in convivium duci. Verum etiam, ut opinor, quae fuerant vitia antiquis temporibus apud quasdam matronas Romanas his diebus mores sunt. Ubinam sunt illae matronac pristinorum temporum sicut Cornelia, Gracchorum mater?

Ancilla: Ubinam est mos maiorum? (looks at Atia) Nil verbi addam.

Iulia: Ita vero, ubinam est mos maiorum! Me paenitet, Atia, nil temporis nobis relictum. Ad aliud tempus, igitur. Gratias summas et cura ut valeas!Totum est hic, Favoni. Rursus ad te!

 

V. TEMPESTAS HODIERNA

Favonius: Tempus est audire de tempestate hodierna. Itaque, ecce Aulus Serenus!

Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas hodie. Romae sol splendide lucet. Caldissimus dies hodie, caldissimus. Sudor totum per corpus mihi perfluit. Aestuosum est, quasi Phoebus Apollo ipse in urbe esset. At tamen, est dies idoneus gladiatoribus spectandis! Atque qualia munera mirabilia et quantam munificentiam! Ut patronus mihi semper ait, foster Caesar optima et magnificissima munera dare solet. Etiam sol lucet paene totam per Italiam. Aestuat in parte mendiana---id est Magna Graecia---praesertim hic Brindisi et hic Pompeiis. Auspicia enim sunt bona ad tempestatem crastinam. Et nunc, videamus quaenam sit tempestas alibi, circum Mare Nostrum. Temperatio caeli est; sol lucet plerumque sed paucis in partibus pluit, scilicet in Hibemia, Britannia et Gallia et Germania. In Hispania et Sicilia et Africa autem, sol adhuc vehementer lucet. Multos dies iam Iuppiter non pluit! Qua de causa, agri tam aridi quam pulvis sunt! Vae agricolis miseris! In Graecia et Asia est caelum plerumque serenum. At tamen, iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!

 

V. DE LUDIS

Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ut de ludis audiamus, praesto est Scirtus Agitator!

Scirtus: Avete omnes! Eamus ad ludos! Ut lam audistis, munera gladiatoria data sunt hodie ab Gaio Iulio Caesare, et consensu omnium optima erant haec munera. Circa quinquagena gladiatorum paria pugnarunt. Ab his, circa triginta gladiatores perierunt (plerumque Africani et Asiatici captivi etiam nonnulli Galli). Multi gladiatores autem missi suit, propterea quod benevolentia spectatorum munificentia Caesaris bene capta est. Identidem clamores sic exorti sunt: "Ave valeatque Caesar!" At tamen, Ut dicitur in ludis scaenicis, acta est fabula! Atque interea, spectator care, vive valeque et otiosus esto!

 

VII. VALEDICTIO

Favonius: Gratias, Scirte. Ut repetamus nuntios principales: Hodie munera gladiatoria munificissime edita sunt a Iulio Caesare in memoriam suae benedilectae filiae. Sic factumst hodie. Gratias plurimas Atiae agere volumus. Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!


copypright 1998 by John Donohue .