Show #13: DE ARTE COQUINARIA

I. SALUTATIO

Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum!

Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At prius, ecce Dictum Hodiernum!

 

II. DICTUM HODIERNUM

Lector: Hoc est dictum hodiernum: De gustibus non est disputandum.

 

III. QUID NOVI?

Favonius: Verba notanda. Et nunc videamus quid novi sit. Imperator Tiberius Iulius Caesar Augustus Roma Capreas profectus est! In animo habet Tiberius vivere ac valere in hac insula parva, procul a curis Urbis. Quia loquimur de illa vita bona qua Tiberius Capreis mox fruetur, opportunum est introducere hominem insignem hodiernum qui est cum Iulia Pauli.

 

IV. PERSONA NOTANDA

Iulia: Gratias, Favoni. Mecum est Marcus Apicius, coquus clarissimus. Multum salve, Apici!

Apicius: Et tu, Iulia. Pergratum est mihi tecum loqui de arte coquinaria.

Iulia: Ergo narra tu nobis quidnam cibi paraveris hodie.

Apicius: Libenter. Ecce omnia quae velis---ab ovo usque ad mala

Iulia: Facete dictum.

Apicius: Ecce, panis, caseus, oleum, et mel; pisces fricti atque cames assatae; patinae pomorum et holerum--- praesertim brassica et asparagus, ambo optimi non solum ad gulam sed etiam ad ventrem!

Iulia: Mea mater idem dicebat.

Apicius: Recte ea dixit. Scisne autem iecur piscis optimum esse sanguini valido corporique robustiori?

Iulia: Numquam antea haec audivi. Verone?

Apicius: Verumst. Ecce me!

Coqua: Quid sit robustius?

Iulia: Certissime.

Apicius: Deridesne me? Vapula!

Iulia: Nolo. Ignosce mihi, Apici. Perge, amabo te.

Apicius: Ita faciam. Hic sunt ea quae maxime ad artem coquinariam pertinent: condimenta---id est, garum et liquamina varia, atque sal et piper, sine quo non decetullam patinam condi. Sit amor condimentum vitae, tamen, si me consultas, piper est condimentum cibi!

Iulia: Fortasse, sed piper et garum maximi pretii sunt, nonne?

Apicius: Fateor, sed vivere est valere et, Ut mihi videtur, valere est bene cenare. Atque sine dubio bene cenare operae pretium est!

Iulia: Verum perdifficil'est omnia haec spectare cum moriar fame extrema. Da mi gustum, quaeso!

Apicius: At vero Ut aiunt, fames est cibi condimentum optimum. Ergo, em tibi. Ecquid tibet?

Iulia: Haud libet. Quidnam id est?

Apicius: Isicia de cerebellis.

Iulia: Sapit quasi gallinacea. Non mihi placet.

Apicius: At tamen Ut plerumque dictum est, de gustibus non est disputandum!

Iulia: Constat. Sed quid aliud?

Apicius: Patina ex piscibus mullis. Est mullus salsus.

Iulia: (takes taste) Plurimum salsus! Da mi quod bibam, si vis.

Coqua: Em tibi. (hands cup of wine to Apicius)

Apicius: Em tibi. (hands cup of wine to Iulia)

Iulia: (drinks) Mmm, suave. Quid est?

Apicius: Conditum paradoxum---vinum caldum cum melle et pipere.

Iulia: Valde placet. Sed quomodo fit haec patina de piscibus?

Apicius: Patina sic fit. Ecce caepae. Oportet coquere pisces cum paululum olei super caepis. Cum bene cocti sunt pisces, paululum vini melliti addas et sparge cum pipere aut quovis condimento. Lepidum!

Iulia: Optime, bone vir. Utinam plus temporis esset nobis sed, ut semper, tempus fugit. Ecquid aliud vis tu nostris spectatoribus dicere?

Apicius: Hoc tantum: vivamus dum licet esse bene.. . tanto magis dum heet esse (gesture of eating) bene! Iulia: Facete dictum! Summas gratias, Apici, et bene vale. Totum est, Favoni. Rursus ad te!

 

V. TEMPESTAS HODIERNA

Favonius: Tempus est audire de tempestate hodierna.Itaque, ecce Aulus Serenus!

Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Valde esurio omnia haec obsonia spectando. Porcellus assatus mihi maxime placet. Et glires pipere sparsi! Quid sit melius! Sed tamen, videamus quaenam sit tempestas hodie. Quambellus est dies Romae hodie. Magis idoneus cenae sumptuosae! Usque serenum est. Vix unus nimbus in caelo. Etiam sunt auspicia bona ad tempestatem crastinam. Atque paene totam per Italiam sol splendide lucet. Gratias Apollini' Sunt nonulli nimbi, tamen, apud Neapolim, non tam procul ab insula Capreis, domu novissima Imperatoris Tiberi ipsius. Et nunc, videamus quaenam sit tempestas alibi circum Mare Nostrum. In Britannia, pluit ut semper. Tempestas in Gallia et Germania frigida est. Nec mirum. In Graecia et Asia pluvit paullulum. In Africa et Aegypto aestuosum est. Sic calet tamquam furnus. Tandem in Hispania sol plerumque lucet. lam satis est. Tempus cenare adest. Ergo eundumst mihi. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!

 

V. DE LUDIS

 

Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, Ut de ludis audiamus, praesto est Scirtus Agitator!

Scirtus: Avete omnes! Scirtus Agitator nominor itaque eamus ad ludos! Sed primum, hoc cupio scire: quid significat "ad gustum?" Cum libros de re coquinaria legam, saepissime sunt scripta praecepta sicut "adde salem et piper ad gustum." Abs te quaero, quantum est "ad gustum?" Peream si sciam. Et isti callidi coqui his diebus omnes volunt cibum dissimulare---carnes facti piscibus aut poma crustulis facta. Quid negoti est? Vah, nil refert! Sed tamen. . . Ludi circenses editi sunt hodie ab Imperatore Tiberio Iulio Caesare Augusto in memoriam Divi Augusti et pro salute Populo Romano. Consensu omnium optimi erant. Factio Albata---olim factio in qua ego ipse multas victorias vici---quinque cursus vicit. Factio Prasina septem cursus vicit, Russata quattuor et Veneta octo. Fortunatus, agitator factionis prasinae, eripuit et palmam vicit equis his: Victore, Dario, Scintilla, et Pegaso. Bene memini cum adhuc essem auriga in Circo. Olim aurigae audacissmi erant, non sic ut isti barbatuli iuvenes qui sunt aurigae his diebus. At tamen, ne longum faciam. . . Haec est fabula, spectator bone, vive valeque et otiosus esto!

 

VII. VALEDICTIO

 

Favonius: Gratias, Scirte. Et nunc, ludis amotis seria quaeramus. Ut repetamus nuntios principales: Imperator Tiberius Iulius Caesar Augustus Roma Capreas profectus est! Sic factumst hodie. Gratias plurimas Apicio coquo agere volumus. Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!

copypright 1998 by John Donohue