Show #12: Gens Togata

SCRIPT: GENS TOGATA
DATE: MARCH 17,180 AD

Salutatio

Favonius: Salvete, omnes! mihi nomen est Marcus Favonius et hoc es. Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At prius, ecce Quaestio Hodierna!

Quaestio Hodierna

Lector: Quastio Hodierna est de vestimentis Romanis: Quod vestimentum Romanum signum pacis erat? Responsum dabitur ad finem Fori Romani.

QVID N0VI?

Favonius: Et nunc videamus quid novi sit. Hos nuntios modo recepimus: Imperator Caesar Augustus Marcus Aurelius Antoninus mortuus est! Vindobonae, prope fines Imperii Romani, ubi tot annos Imperator noster cum barbaris bellum gerebat, in morbum mortiferum Marcus Aurelius cecidit atque mox mortem obiit. Iulia?

Iulia: Marcus Aurelius omnibus a gentibus maxime delectus erat. Non solum Imperator maximus sed etiam Stoicus erat, scribens multum de vitae oneribus quae toleranda sunt. Marco Aurelio mortuo, filius Commodus habenas rerum tenebit. Bene sit Commodo!

Favonius: (aside) Immo etiam, bene sit nobis! :
Ita vero, Iulia, bene sit Commodo! Hic ad Forum Romanum saepe nos audimus nonullas querelas de nuntiis quos optamus narrare, tot mortes tot calamitates. Semper mala, numquam bona. Itaque nihil amplius de mortibus aut calamitatibus hodie narrabimus.


Iulia: Sic est, quod hodie, ut notumst omnibus, est Liberalia, festa Liberi quae apud Graecos "Dionysia" appellata, nam deus qui nostra lingua est Liber aut Bacchus, Graece est Dionysus.

Favonius: Apud nos Romanos, Liberalia est dies ubi puer egregius primam togam indutus est! Quia de toga loquimur, loquamur de vestimentis Romanis. Ad his de rebus narrandum, nobiscum est vestispica clarissima, Pomponia Mela.

ET ALIA (Roman Fashion Show)

Mela: Gratias summas, Favoni. Ornnia vestimenta Romana divisa sunt in tria principia, in quibus sunt tunica et toga et stola. Cuncti tunicam gerunt-viri ferninaeque, cives et peregrini. Tunica autem: debet esse inornata ac simplex, promissa ad genua cinctaque cingulo balteove. Si vir egregius aut clarissimus (olim equestris aut senatori ordinis), clavus, angustus aut latus, adest in tunica. Super tunicam est toga. Toga tota nostra est. Nam, ut bene scitis, gens togata sumus! Belli civis Romanus gladium sumit sed pace togam sumit ergo toga pacis signum est.

Favonius: Certe. Ut Marcus Tullius Cicero inquit, Cedant arma togae!

Mela: Recte dicis. Ecce hic puer egregius, Gaius Annius Florus, nomine, cui sunt quindecim anni. Hodie, Liberalibus festis, Gaius togam virilem primum indutus erit. Toga, ut scitis, est vestimentum laneum; gravissimum longissimumque. De togis, haec res est: oportet sinus quam elegantissime fluere. Cives Romani-id est. mares- soli togam gerere solent. Quamquam, ut aiunt, antiquis in temporibus mulieres quoque togam sumpserunt, his temporibus tamen femina honesta numquam togata est. Vedimentum muliebre est stola. Oportet stolam extendere ab collo usque at talia, cincta zona sic. Nonnumquam mulier pallam induit super stolam.

Favonius: Optime, Mela. Multas gratias tibi agimus.

Mela: Nihil est.

Tempestas Hodierna

Favonius: Tempus est audire de tempestate. Quam ob rem, ecce Aulus Serenus!

Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas hodie. In Italia hodie est varietas caeli-alias sol lucet alias nubilosum est. Fortasse Iuppiter ipse non certus est utrum laetus an tristis sit: tristis quod bene delectus Marcus Aurelius mortuus est, laetus quod hodie est Liberalium dies. Bene memini illum diem cum
adhuc essem servus quando filius domini togam virilem sumpsit. Quam laeti eramus! Quam. . .


Favonius: Ignosce mihi, Serene, sed de tempestate loquebaris?

Serenus: Sane ignosce mihi, mea culpa est. Ubi eram? Nunc memini...circum Mare Nostrum temperatio caeli est; sol lucet plerumque sed paucis in partibus pluit, scilicet in Britannia pluit, ut semper. Et pluit hic non tam procul a Germaniae finibus ubi noster Imperator optimus verissimusque Marcus Aurelius tam miserande mortuus est. Qualem hominem! Scisne, Favoni, Marcum Aurelium Graece scripsisse?


Favonius Bene scio, Serene, et bene scio tempus fugere!


Serenus: Iterum ignosce mihi. Iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!


Responsum Quaestioni

Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ecce responsum quaestioni hodiernae.

Lector: Quaestio hodierna erat ut sequitur: Quod vestimentum Romanum signum pacis erat?
Responsum est hoc: toga

Dictum Hodiernum

Favonius: Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum!

Lector: Dictum hodiernum est hoc: :Cedant arma togae.

Valedictio

Favonius: Verba notanda. Ut repetamus nuntios pnncipales: Hodie, ante diem sextum decimum Kalendas Apriles, Imperator Caesar Augustus Marcus Aurelius Antoninus mortuus est.

Iulia: Atque hodie Liberalia sunt, dies quo puer egregius togam virilem sumit et civis Romanus fit.

Favonius: Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant.

Favonius and Iulia: Valete, omnes!

copyright 1997 by John Donohue