Show #11: Aeneis Vergili

SCRIPT: AENEIS VERGILI
DATE: OCTOBER 1S, 30 BC

Salutatio

Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius et hoc est Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus. At prius, ecce Quaestio Hodierna!

Quaestio Hodierna

Lector: Quaestio hodierna est de Vergilio poeta: Vergilius, cum intellexisset se moriturum, quod mandatum amicis dedit? Responsum dabitur ad finem Fori Romani.

QVID NOVI?

Favonius: Et nunc videamus quid novi sit. Aeneis Vergili tandem edita est! Hodie, Idibus Octobribus, dies natalis poetae ipsius, Aeneis Vergili tandem in toto edita est. Iulia?

Iulia: Publius Vergilius Maro imprimis ob carmina Bucolica et Georgica factus est dum vivus poeta clarus. Atque nunc ob hoc carmine Aeneio recenter edito, Vergilius Maro fortasse fiet clarissimus omnium poeta.

Favonius: At vero, hoc carmen paene nobis non superest! Dum in Graecia, Vergilius in morbum gravissimum cecidit, atque cum intellixisset se moriturum Vergilius mandatum amicis dedit Aeneidem imperfectam incendi esse!

Iulia: Augustus, tamen, his amicis Vergili, Plotio Tuccae et Vario Rufo, "Veto!" inquit. Quam ob rem hoc carmen optimum superest, ut dignum est. Dis gratias!

Favonius: Immo etiam, Augusto gratias! Ut plura audiamus de Vergilio Marone et carmine Aeneio, Iulia Pauli locuta est cum Gaio Maecenate qui bene noverat Vergilium Maronem.

ET ALIA (Iulia interviews Maecenas)

Iulia: Mecum est Gaius Maecenas, patronus poetarum et amicissimus Caesari Augusto ipsi. Salve, Maecenas.

Maecenas: Et tu salve, Iulia Pauli

Iulia: Nimis benignus es loqui nobiscum, Maecenas, nam certe sunt plurima officia negotiaque quae tibi impendent.

Maecenas: Nihil est. Gratum est mihi.

Iulia: Loquamur prius de Vergilio, si vis. Dic nobis pauca de hoc homine, Vergilio Marone.

Maecenas: Libenter. Ut fortasse iam scis, Vergilius erat optime doctus et litteris studiosus. Erat staturae longae, coloris fusci, sed valetudinis saepe infirmae.

Iulia: Qualis vir erat?

Maecenas: Admodum tacitus humilisque, magnopere humilis. Ut credo, usque ad supremum tempus, Vergilius nescivit quantum ingenium poeticum sibi insit!

Iulia: Sed tu intellexisti, nonne?

Maecenas: Bene intellexi! Qualis patronus poetarum ego si aliter? Atque bene intellexerunt poetae Horatius et Propertius, qui Vergilium tam magnopere diligunt quam ego.

Iulia: Nonne Horatius suis in carminibus appellat Vergilium "animae dimidium meae?"

Maecenas: Sic scripsit. Quod magis, Propertius, compluribus versibus Aeneidos auditis, de hoc carmine scripsit, "Cedite Romani scriptores, cedite Grai! Nescio quid maius nascitur Iliade! "

Iulia: Quot annos huic carmini Aeneio operam dabat?

Maecenas: Multos annos. Ut credo, circa undecim annos. Atque ultima postulatioVergili erat Aeneidem incendi!

lulia: Vix credibile Audisti omnes versus Aeneidos. Placentne tibi?

Maecenas: Maxime. In hoc carmine sunt irae deorum, facta heroica, amor ardens at infandus, et proelia magna. . . Quid multa?

Iulia: Qui versus tibi imprimis placent?

Maecenas: Hem. Versus de Equo Troiano optime scripti sunt. Quando Laocoon inquit, "Equo ne credite, Teucri. Quidquid id est timeo Danaos et dona ferentis!" Deinde serpentes adveniunt. . . vix poteram reliquum audire! Et versus de Infernis, ubi scelesti puniuntur... Atque improbus amor Didonis.... maxime mihi placent, maxime.

Iulia: Hoc carmen ergo omnino tibi placet, nonne?

Maecenas: Immo, non omnino. Ut saepe visum est. Vergilius in hoc carmine nimis benignus est erga hostes inimicosque Aeneae . Interdum bellator Turnus et infelix Dido visi sunt heroes, non hostes . At vero, hoc est illa "mollitia rustica" Vergili.

Iulia: "Mollitia rustica?" Non satis intellego.


Maecenas: Difficilest explicare. Magnopere Vergilium miseret humanitatis. Vitae mortesque, res adversae, calamitates huius modi-haec omnia Vergilio plurimi sunt, nam manifesta est in hoc versu Aeneidos: "Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt." Ut mihi videtur, hoc in versu est argumentum totius carminis!

Iulia: Itane dicis. Ad summam, quoti ergo aestimas hoc carmen Aeneium, ab uno usque ad quinque,

Maecenas: Quinque.

Iulia: Gratias tibi ago, Maecenas, et gratias agunt omnes poetae quibus tu operam dedisti.

Maecenas: Mihi placet his rebus dare operam, quantulacumque est.

Iulia: At nunc tu nimis humilis est. Maecenas. Si smt Maecenates, non deiunt Marones! Totum est. Marce Favoni. Rursus ad te.

Tempestas Hodierna

Favonius: Tempus est audire de tempestate. Quam ob rem, ecce Aulus Serenus!

Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas hodie, natali die Vergili Maronis. Totam per Italiam subfrigdum est caelum hodie, ut saepe Autumno. In Gallia Cisalpina, unde venit Vergilius Maro, pluit paululum. Nubilosum est Romae, ubi hodie multi adsunt in basilicis ut versus recentes Aeneidos audiant. In meridiana parte Italiae, sol lucet paulum, praesertim apud Brundisium ubi Vergilius mortuus est. Interdum sol lucet super terras Neapolis, ubi sepultus est poeta. Alibi circum Mare Nostrum pluit paulum, exempli gratia hic in Graecia, ubi est Megara, urbs in qua Vergilius in morbum cecidit. Etiam pluit in Asia, sede Troiae ac domu patris Aeneae! "Arma virumque cano .." Utinam ego carmen tam fabulosum scriberem! Sed ut Vergilius ipse, poetarum maximus, scripsit, "Non omnia possumus omnes!" Iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela sint vobis valde serena!

Responsum Quaestioni

Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ecce responsum quaestioni hodiernae.

Lector: Quaestio hodierna erat ut sequitur: Vergilius, cum intellexisset se moriturum, quod mandatum amicis dedit? Responsum est hoc: Aeneidem imperfectam incendi iussit.

Dictum Hodiernum

Favonius: Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum!

Lector: Dictum hodiernum venit a libro quinto Aeneidos: Non omnia possumus omnes.


Valedictio

Favonius: Verba notanda. Ut repetamus nuntios principales: Hodie, Idibus Octobribus, dies natalis Vergili ipsius, Carmen Aeneiurn tandem in toto editum est. Totum est ad hanc editionem Fori Romani. Gratias sumrnas agimus et di vobis faveant. Valete omnes!

copyright 1997 by John Donohue