SCRIPT: PANEM ET CIRCENSES
DATE: JUNE, 80 AD
Salutatio
Favonius: Salvete, omnes! Mihi nomen est Marcus Favonius
et hoc est Forum Romanum! Quid novi est hodie? Brevi tempore videbimus.
At prius, ecce Quaestio Hodiema!
Quaestio Hodierna
Lector: Quaestio hodiema est de architectura: Tria genera architecturae
classicae sunt Doricum, Ionicum, et ________. Responsum dabitur ad finem
Fori Romani.
QV1D NOVI?
Favonius: Et nunc videamus quid novi sit. Hodie Amphitheatrum
Flavium tandem dedicatum est! Imperator Caesar Augustus Titus FlaviusVespasianus
dedicavit hoc novum amphitheatrum, paene post annum decimum quam inceptum
est. Titus, Imperator noster, atque frater Flavius Domitianus decreverunt
ludos magnificos plurimos dies habendos! Hoc ipso tempore, nostra Iulia
Pauli est ante Amphitheatrum Flavium ipsum. Ergo ad eam statim eamus.
ET ALIA (luliai nfront of Colosseum; interviews Juvenal)
Iulia: Ave atque salve, Favoni! Adsum ante Amphitheatrum Flavium,
novissimum atque splendidissimum amphitheatrum omnium!
Favonius: Ut plane videmus. Narra tu nobis quid ibi accidat.
Iulia: Libenter. Ut mihi videtur, paene totus Populus Romanus adest
ad ludos magnificos spectandos: senatores et servi; liberi atque liberti;
matronae militesque!
Favonius: Nisi erro, quinquaginta milia hominum Amphitheatrum Flavium
potest continere!
Iulia: Id est quod narrant. Spectatores coeperunt advenire hodie
multo mane ut viderent spectacula.
Favonius: Qualia spectacula fiunt?
Iulia: Ut saepe, primo erant homines scelesti ad bestias damnati.
Post hoc miserandum spectaculum erant venationes optimae! Multa milia animalium
collecta sunt ab omnibus partibus Maris Nostri: ursi et tauri, leones et
pantherae! Etiam elephantes crocodilique!
Favonius: Mirandum! Verum ubi tot animalia possunt contineri?
Iulia: in carceribus subter arenam ipsampraeter elephantes scilicet.
Favonius: Subter arenam! Quam callide! Dispeream nisi fabri Romani
sint optimi machinatores toto in orbe terrarum!
Iulia: Constat . Quod magis, super totum amphitheatrum est velarium
maximum quod perhibeat solem a spectatoribus!
Favonius: Mirifice!
At tamen, dic nobis plura de ludis, quaeso.
Iulia: Libenter. Post venationes munera gladiatoria dabantur. Sanguis
perfluit totam per arenam! Nonulli gladiatores tam bene pugnabant ut mitterentur,
sed alii...pollice verso.
Favonius: Potesne, Iulia, loqui cum uno e spectatoribus?
Iulia: Ita faciam statim. Heus tu, te volo! (Juvenal appears) Salve, mi amice! Quod nomen tibi est?
Juvenal: Salve tu. Decimus lunius luvenalis sum.
Iulia: Tu fuisti intus, spectans hos ludos mirandos, nonne? Juvenal: Ita vero, intus fui. At vero haud gaudeo intus fuisse. Horrendum erat, si me roges.
Iulia: Horrendumne?
Quomodo?
Juvenal: Quale spectaculum est videre trecentos homines fortes atque
tria milia bestiarum innocentium crudelissime ad mortem ducta!?
Iulia: Fortasse
verumst. At tamen, nonne hoc aedificium mirabile est!
Juvenal: Mirabile, fateor. In re architecturae, certe miraculum est!
Ecce illas columnas bellissimas: tria genera architecturae -Doricum, Ionicum
atque Corinthium!
Iulia: Hoc
aedificium ergo tibi placet, nonne?
Juvenal: Non in toto. Ecce! In exteriore parte, magnificentia et
dignitas; verum in interiore, crudelitas et inhumanitas! Nonne tu haec audis?
Hoc est Urbs Roma ipsa-marmor sanguine perfluens!
Iulia Plane
tibi non placent munera gladiatoria ludique circenses.
Juvenal: Sane. Mihi haud placent, sed, ut plane audis, Populo Romano
placent. Temporibus pristinis Populus Romanus libertatem tantam amabat.
At nunc, duas res tantas amavit Populus Romanus: panem et circenses!
Iulia: Utinam plus audire possemus, Iuvenalis, sed, vae nobis, tempus
fiugit! Gratias tibi ago et valeas. Totum est. Favoni, rursus ad te!
Favonius: Gratias agimus, Iulia.
Tempestas Hodierna
Favonius: Tempus est audire de tempestate. Quam ob rem, ecce
Aulus Serenus!
Serenus: Gratias tibi ago, Favoni. Videamus quaenam sit tempestas
hodie. Hoc die festo, totam per Italiam caelum serenum est. Gratias Iovi!
Quam bellam tempestatem ad ludos spectandos! At vero ego ludos spectare
non possum quod hic sum. . . at tamen videamus quaenam sit tempestas alibi
circum Mare Nostrum. In Aegypto ubi sunt Pyramides atque Pharos Alexandriae,
caldissima est tempestas. Multos dies iam Iuppiter non pluit! In Asia, ubi
est Mausoleum Halicarnassi et Templum Artemis Ephesi, sol splendide lucet
et tempestas caldissima est. Atque sol lucet apud insulam Rhodum, ubi quondam
erat situs in portu Colossus Apollinis, simillimus colosso iuxta nostrum
Amphitheatrum Flavium! Iam satis est. Aulus Serenus sum atque spero caela
sint vobis valde serena!
Responsum Quaestioni
Favonius: Multas gratias, Serene. Et nunc, ecce responsum quaestioni
hodiernae.
Lector: Quaestio
hodierna erat ut sequitur: Tria genera architecturae classicae sunt Doricum,
Ionicum, et ______. Responsum est hoc: Corinthium.
Dictum Hodiernum
Favonius:
Nunc tempus est videre nostrum Dictum Hodiernum!
Lector: Hoc est dictum hodiernum: panem et circenses
Valedictio
Favonius: Verba notanda. Ut repetamus nuntios principales: Hodie,
splendidissimum Amphitheatrum Flavium tandem dedicatum est! Totum est ad
hanc editionem Fori Romani. Gratias summas agimus et di vobis faveant. Valete
omnes!
copyright 1997 by John Donohue